Book 25
10.8
His ita tristibus laetum aliud addebatur, missos a Iovino milites adventare, quos capita scholarum ordo castrensis appellat, nuntiantes aequo animo Ioviani imperium amplecti exercitum Gallicanum.
10.9
Quibus compertis, Valentiniano qui cum eisdem redierat, regenda Scutariorum secunda committitur schola, et Vitalianus domesticorum consortio iungitur, Erulorum e numero miles, qui multo postea auctus comitis dignitate, male rem per Illyricum gessit, confestimque mittitur in Gallias Arintheus, ferens litteras ad Iovinum, ut constanter ageret suum obtinens locum, eique mandatum est ut animadverteretur in concitorem tumultus, auctoresque seditionis ad comitatum vincti transmitterentur.
10.10
Post quae (ut videbatur expedire) disposita, apud Aspuna Galatiae municipium breve, Gallicani militis visa principia,visa principia, Her.; visi principi, V. ingressique consistorium, post audita gratanter quae pertulerant munerati, redire iubentur ad signa.
10.11
Et cum introisset Ancyram Aneyram imperator, paratis ad pompam pro tempore necessariis, consulatum iniit adhibito in societatem trabeae Varroniano, filio suo, admodum parvulo, cuius vagitus, pertinaciter reluctantis ne in curuli sella veheretur ex more, id quod mox accidit portendebat.
10.12
Hinc quoque Iovianum, celeri gradu, praescriptus vitae finiendae dies exegit. Cum enim venisset Dadastanam, qui locus Bithyniam distinguit et Galatas, exanimatus inventus est nocte. Super cuius obitu dubietates emersere complures.