Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 25

1.13 Quorum pars contis dimicatura, stabat immobilis, ut retinaculis aereis fixam existimares, iuxtaque sagittarii, cuius artis fiducia ab incunabulis ipsis gens praevaluit maxima, tendebant divaricatis brachiis flexiles arcus, ut nervi mammas praestringerent dexteras, spicula sinistris manibus cohaererent, summaque peritia digitorum pulsibus argutum sonantes, harundines evolabant, vulnera perniciosa portantes.
1.14 Post hos elephantorum fulgentium formidandam speciem et truculentos hiatus, vix mentes pavidae perferebant, ad quorum stridorem odoremque et insuetum aspectum magis equi terrebantur.
1.15 Quibus insidentes magistri, manubriatos cultros dexteris manibus illigatos gestabant, acceptae apud Nisibin memores cladis, et si ferociens animal, vires exsuperasset regentis, ne reversum per suos (ut tunc tune acciderat) collisam sterneret plebem, venamvenamque, V; vertebrae, BG. quae caput a cervice disterminat, ictu maximo terebrabant. Exploratum est enim aliquando ab Hasdrubale Hannibalis fratre, ita citius vitam huius modi adimi beluarum.
1.16 Quibus non sine magno terrore perspectis, stipatus armatarum cohortium globis, cum primatibus fidentissimus imperator, ut flagitabat maior vis et atrocior, lunari acie sinuatisque lateribus, occursuros hosti manipulos instruebat.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme