Book 25
9.12
Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta praesidiaria cum regionibus, Persicis optimatibus assignaret, cum Iuliani supremis Procopius mittitur, ea ut superstes ille mandarat, humaturus in suburbano Tarsensi.
9.13
Qui ad exsequendum profectus, confestim corpore sepulto discessit, nec inveniri usquam potuit, studio quaesitus ingenti, nisi quod multo postea apud Constantinopolim visus est subito, purpuratus.
10.1
His hoc modo peractis, discursisque itineribus, Antiochiam venimus, ubi per continuos dies, velut offenso numine multa visebantur et dira, quorum eventus fore luctificos, gnari rerum prodigialium praecinebant.
10.2
Nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.