Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 25

8.15 Dum gestorum seriem ubique rumores diffunditant varii, in exercitu absumptis commeatibus paucis, quos advectos praediximus, in corpora sua necessitas erat humana vertenda, ni iumentorum caro caesorum aliquatenus perdurasset, unde effectum est ut et armorum pleraque proicerentur et sarcinarum. Adeo enim atroci tabuimus fame, ut si usquam modius unus farinae fuisset repertus, quod raro contigerat, aureis decem mutaretur ut minus.medimnuus, Pet.; minus, V
8.16 Profecti exinde Thilsaphata venimus, ubi Sebastianus atque Procopius, cum tribunis principiisque militum, sibi ad tuendam Mesopotamiam commissorum, ut poscebat sollemnitas, occurrerunt. Et sequebantur benigne suscepti.
8.17 Post quae itinere festinato, Nisibi cupide visa, extra urbem stativa castra posuit princeps, rogatusque enixe precante multiplici plebe, ut ingressus palatio more succederet principum, pertinaciter reluctatus est, erubescens agente se intra muros, urbem inexpugnabilem iratis hostibus tradi.
8.18 Ibi tunc tune vespera tenebrante, raptus a cena Iovianus, primus inter notarios omnes, quem in obsidione civitatis Maiozamalchae per cuniculum docuimus evasisse cum aliis, ductusque ad devium locum, et praeceps actus in puteum siccum, obrutus est saxorum multitudine superiacta, hanc profecto ob causam, quod Iuliano perempto, ipse quoque nominatus a paucis, ut imperio dignus, nec post creatum Iovianum egit modeste, sed susurrans super negotio quaedam audiebatur, invitabatque ad convivia subinde militares.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme