Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 25

8.12 Iussum est autem ad implenda haec perrecturis, extollere seriem gestorum in melius, et rumores quaqua irent, verbisverbis, Hadr. Val.; breves, G; breviis, Henr. Val.; brevis, V. diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatum, additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi principis scripta, omniumque sententiis occultius sciscitatis, remeare velociter cum responsis, ut comperto quid in longinquis agatur, principatus corroborandi matura consilia quaerantur et cauta.
8.13 Hos tabellarios fama praegrediens, index tristiorum casuum velocissima, per provincias volitabat et gentes, maximeque omnium Nisibenos acerbo dolore perculsit, cum urbem Sapori deditam comperissent, cuius iram metuebant et simultates, recolentes quae assidue pertulerit funera, eam saepius oppugnare conatus.
8.14 Constabat enim orbem eoum in dicionem potuisse transire Persidis, ni illini illi, Clark; nisi, EG; persidines, nihil haec, V. haec civitas habili situ, et moenium magnitudine, restitisset. Miseri tamen, licet maiore venturi pavore constringerentur, spe tamen sustentari potuerunt exigua, hac scilicet velut suopte motu vel exoratus eorum precibus, imperator eodem statu retinebit urbem, Orientis firmissimum claustrum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme