Book 25
8.4
Dum nos impendentiumimpendentium, E, C. F. W. M.; pendentium, V. aerumnarum opprimit timor, compertum est procursatorum indicio, Persas pontem iungere procul e nostro conspectu, ut post firmatam pacem et foedera, sopitis belli turbinibus, incuriosius gradientes aegros et animalia peterent, diu defatigata, verum cum se proditos advertissent, a conatu nefario destiterunt.
8.5
Hac etiam suspicione iam liberi, properantesque itineribus magnis, prope Hatram venimus, vetus oppidum in media solitudine positum, olimque desertum, quod eruendum adorti temporibus variis Traianus et Severus principes bellicosi, cum exercitibus paene deleti sunt, ut in eorum actibus has quoque digessimus partes.
8.6
Unde cognito per porrectam planitiem ad usque lapidem septuagensimum, in regionibus aridis nec aquam inveniri posse praeter salsam et faetidam, nec ad victum aliquid nisi abrotonum et absinthium et dracontium, aliaque herbarum genera utut, V, restored by Her.; G omits. tristissima, vasa quae portabantur, aquis impleta sunt dulcibus, et mactatis camelis, iumentisque aliis, alimenta quaesita sunt, licet noxia.
8.7
Et via sex dierum emensa, cum ne gramina quidem invenirentur, solacia necessitatis extremae, dux Mesopotamiae Cassianus, et tribunus Mauricius (pridem ob hoc missus) ad Ur nomine Persicum venere castellum, cibos ferentes, ex his quos relictus cum Procopio et Sebastiano, exercitus parcius victitans, conservarat.