Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 25

7.3 Quae super omnia hebetarunt eius anxiam mentem, uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum flumen incolumes, custodibusque confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitasse.concitasse, V; concitasse delati, Novák; concitantes, G.
7.4 Haec inter cum neque pontes compaginari, paterentur undae torrentes, et absumptis omnibus quae poterant mandi,poterant mandi, tr. by Clark, c.c. sinesine, added by Her.; V omits. utilibus ullis, acto miserabiliter biduo, furebat inedia iraque percitus miles, ferro properans quam fame, ignavissimo genere mortis, absumi.absumi, erat, Pet.; absumi. erat, G; absumerit tamen, V.
7.5 Eratabsumi, erat, Pet.; absumi. erat, G; absumerit tamen, V. tamen pro nobis numen dei caelestis aeternum,numen aeternum, transposui, c.c. et Persae praeter sperata priores, super fundanda pace oratores Surenam et optimatem alium mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quos omnibus paene proeliis pars Romana superior gravius quassabat in dies.
7.6 Condiciones autem ferebant difficiles et perplexas, fingentes humanorum respectu, reliquias exercitus redire sinere clementissimum regem, sisi, added by G after iubet. quae iubet impleverit cum primatibus Caesar.
7.7 Contra hos cum Salutio praefecto mittitur Arintheus, et dumdum, added by G; V omits. deliberatur examinatius, quid finirifiniri, V; definiri, Clark; fieri, EBG. deberet, dies quattuor sunt evoluti. inedia cruciabiles, et omni supplicio tristiores.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme