Book 25
6.14
Electique sunt ad id negotium habiles, qui maxima prae ceteris flumina transmeare in regionibus genuinis a prima pueritia sunt instituti, et cum latendi copiam nocturna quies daret, tamquam e transenna simul emissi, spe citius ripas occupavere contrarias, Persarumque conculcatis pluribus et truncatis, quos loca servare dispositos, securitas placido vinxerat somno, efficacis audaciae signum, elatis manibus contortisque sagulis, ostendebant.
6.15
Hoc longe conspecto, ardens ad transitum miles ea mora tantummodo tenebatur quod utribus ee, added by G, et by Pet.; V omits. caesorum animalium coriis, coagmentare pontes architecti promittebant.
7.1
Quae dum vanis conatibus agitantur, rex Sapor et procul absens et cum prope venisset, exploratorum perfugarumque veris vocibus docebatur, fortia facta nostrorum, foedas suorum strages, et elephantos, quot numquam se regnantese regnante, Pet.; rex ante, G; numquam regnanterm, V. meminerat, interfectos, exercitumque Romanum continuis laboribus induratum post casum gloriosi rectoris non saluti suae (ut memorabat) consulere, sed vindictae, difficultatemque rerum instantium aut victoria summa aut morte memorabili finiturum.
7.2
Ob quae reputabat multa et formidanda, diffusum abunde militem per provincias, levi tessera colligi posse expertus, et sciens populum suum, post amissam maximam plebem, ultimis terroribus deformatum, simulsimrulque, sugg. by Clark. comperiens, in Mesopotamia relictum haut baud multo minorem exercitum.