Book 25
4.23
Et quoniam eum obtrectatores novos bellorum tumultus, ad perniciem rei communis, insimulant concitasse, sciant docente veritate perspicue, non Iulianum, sed Constantinum ardores Parthicos succendisse, cum Metrodori mendaciis avidius acquiescit, ut dudum rettulimus plene.
4.24
Unde caesiunde caesi, Val.; vindictae siti, BG (si, B); vindictae si, V. ad internecionemad internecionem, Val.; ad indignationem, V. exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus impensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis, cuncta petebantur a Persis, ad usque Bithynos et litora Propontidis.
4.25
At in Galliis barbarico tumore barbarico, Clark; tumore, Her.; vervorum tenore, V. gliscente, diffusis per nostra Germanis, iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis nihil (multa et nefanda perpessis hominibus), praeter lacrimas supererat et terrores, ubi et praeteritorum recordatio erat acerba, et expectatio tristior impendentium. Quae omnia iuvenis iste, ad occiduam plagam specie Caesaris missus, regesque pro mancipiis agitans ignobilibus, cuncta paene mira dictu celeritate correxit.
4.26
Itaque ut itaque ut (ut added by AG); utque, vulgo. Orientem pari studio recrearet, adortus est Persas, triumphum exinde relaturus, et cognomentum, si consiliis eius et factis illustribus decreta caelestia congruissent.