Book 25
4.3
Item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde, id asserentis, quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat. Quam labem in adulto robore iuventutis, ita caute vitavit, ut ne suspicione quidem tenus libidinis ullius, vel citeriorisciterioris, W, Lind.; ceteriores, V. vitae ministris incusaretur, ut saepe contingit.
4.4
Hoc autem temperantiae genus crescebat in maius, iuvante parsimonia ciborum et somni, quibus domi forisque tenacius utebatur. Namque in pace victus eius mensarumquemensarumque, Lind.; mensuram que, V. tenuitas erat recte noscentibus admiranda, velut ad pallium mox reversuri, per varios autem procinctus, stans interdum more militiae, cibum brevem vilemque sumere visebatur.
4.5
Ubi vero exigua dormiendi quiete, recreasset corpus laboribus induratum, expergefactus, explorabat per semet ipsum vigiliarum vices et stationum, post haec seria ad artes confugiens doctrinarum.
4.6
Et si nocturna lumina, inter quae lucubrabat, potuissent voce ulla testari, profecto ostenderant, inter hunc et quosdam principes multum interesse, quem quidemquem quidem, Löfstedt; quem, W2G; quemquer, V. norant voluptatibus ne ad necessitatem quidem indulsisse naturae.