Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 25

3.19 Nec fateri pudebit, interiturum me ferro, dudum didici fide fatidica praecinente. Ideoque sempiternum veneror numen, quod non clandestinis insidiis, nec longa morborum asperitate, vel damnatorum fine decedo, sed in medio cursu florentium gloriarum, hunc merui clarum ex mundoex mundo, Clark; e medio, BG; e mundo, EA; et mundo, V. digressum. Aequo enim iudicio iuxta timidus est et ignavus, qui cum non oportet, mori desiderat, et qui refugiat cum sit opportunum.
3.20 Hactenus loqui, vigore virium labente sufficiet. Super imperatore vero creando, caute reticeo, ne per imprudentiam dignum praeteream, aut nominatum quem habilem reor, anteposito forsitan alio, adad, added by Pet.; in by N2G; V omits. discrimen ultimum trudam. Ut alumnus autem rei publicae frugi, opto bonum post me reperiri rectorem.
3.21 Post haec placide dicta, familiares opes iunctioribus velut supremo distribuens stilo, Anatolium quaesivit, officiorum magistrum, quem cum beatum fuisse Salutius respondisset praefectus, intellexit occisum, acriterque amici casum ingemuit, qui data menteelata mente, Corn.; letum ante, Brakman; etiam laete, Pighius; eletantem, V. contempserat suum.
3.22 Et flentes inter haec omnes qui aderant, auctoritate integra etiam tum increpabat, humile esse, caelo sideribusque conciliatum lugeri principem dicens.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme