Book 25
3.14
Dum haec enim post discessum ducis ubique aguntur, exercitus cornu dextro defatigato, et Anatolio interfecto, qui tunc tune erat officiorum magister, Sallustius Salutius praefectus, actus in exitium praeceps, et opera sui apparitoris ereptus, Phosphorio amisso consiliario, qui ei aderat casu, evasit; palatinipalatini, Momm. (for et fuga); lac. ind. by Her.; pagani, Pet.; fugam quidam, V. quidam militesque per multa discrimina, occupato castelli vicini praesidio, post diem denique tertium, iungi exercitui potuerunt.
3.15
Quae dum ita aguntur, Iulianus in tabernaculo iacens, circumstantes allocutus est demissos et tristes: Advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita impendio tempestivum, quam reposcenti naturae, ut debitor bonae fidei redditurus, exulto, non (ut quidam opinantur) afflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum. Illud quoque advertens, quod etiam dii caelestes quibusdam piissimis mortem tamquam summum praemium persolverunt.
3.16
Munus autem id mihi delatum optime scio, ne difficultatibus subcumberem arduis, neve me proiciam umquam, aut prosternam, expertus quod dolores omnes ut insultant ignavis, ita persistentibus cedunt.