Book 24
2.5
Et primo lucis exordio, cum essent hostes iam in contuitu, visi tune primitus corusci galeis et horrentes indutibus rigidis,rigidis, W2G; perrigidis Eyssen.; praer-, Pet.; aere rigidis, Her.; rerigidis, V. milites in procinctum impetu veloci tendentes, eos involavere fortissime. Et quamvis arcus validis viribus flecterentur, et splendor ferri intermicans, Romanorum metum augeret, ira tamen acuente virtutem, clipeorum densitate contecti, ne possint emittere, coegerunt.
2.6
Animatus his vincendi primitiis, miles ad vicum Macepracta pervenit, in quo semiruta murorum vestigia videbantur, qui priscis temporibus in spatia longa protenti, tueri ab externis incursibus Assyriam dicebantur.
2.7
Hinc pars fluminis scinditur, largis aquarum agminibus ducens ad tractus Babylonios Babylonos Babylonos, V, restored by Clark; Babilonios, EBG (-byl-, BG). interiores, usui agris futura et civitatibus circumiectis, alia Naarmalcha nomine, quod fluvius regum interpretatur, Ctesiphonta praetermeat, cuius in exordio turris in modum Phari celsior surgit. Hanc peditatus omnis pontibus caute digestis, transivit.
2.8
Equites vero cum iumentis armati, clementiores gurgites fluminis obliquati transnarunt, pars flumine absumpta interierunt, alia pars alia, Her.; alia, without lac., V. multitudine subita petiti telorum hostilium. Quos egressi auxiliares ad cursumcursum, Clark; cursuram, BG; cursurum, V. levissimi, fugientiumque cervicibus insistentes. laniatu avium prostraverunt.