Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 24

2.2 Et post haec praetermeantes moenia ipsa, naves nostras verecundaverecunda, Haupt; cum verecundia, BG; nostra uasere cundia, V. quiete spectabant immobiles. Quo transito cum ad munimentum aliud Achaiachalam Achaiachala nomine venissemus, fluminis circumitione vallatum, arduumque transcensu, refutati pari responso discessimus. Alia postridie castra ob muros invalidos derelicta, praetereuntur incensa.incensa, EG; a nobis inoffensa, Novák censa, V.
2.3 Postera igitur et insequenti die stadiis ducentis emensis, ventum est ad locum Baraxmalcha. Unde amne transito miliario septimo disparata, Diacira invaditur civitas, habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine, Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores. In quo principis Traiani tribunal ostendebatur.
2.4 Hac quoque exusta, biduo ad refectionem corporum dato, prope extremum noctis quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum (incertum unde) praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati, quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme