Book 24
1.9
Denique prae se bovem coronatum agentes, quod est apud eos susceptae pacis indicium, descendere suppliciter, et statim munimento omni incenso, Pusaeus eius praefectus, dux Aegypti postea, honore tribunatus affectus est. Reliqui vero cum caritatibus suis et supellectili,supellectili, Clark; supellectile, BG; supellectio, V. humaniore cultu ad Syriacam civitatem Chalcida transmissi sunt.
1.10
Inter hos miles quidam, cum Maximianus perrupisset quondam Persicos fines, in his locis aeger relictus, prima etiam tum lanugine iuvenis, ut aiebat, uxores sortitus gentis ritu complures cum numerosa subole tunc senex incurvus, exultans, proditionisque auctor, ducebatur ad nostra, testibus affirmans et praescisse se olim et praedixisse, quod centenario iam contiguus, sepelietur in solo Romano. Post quae Saraceni procursatores partis cuiusdampartis cuiusdam, Kellerbauer, Eyssen.; parties quidam, V. hostium obtulere laetissimo principi, et munerati ad agenda similia sunt remissi.