Book 24
8.4
Etet, G omits. cum nihil humani proficerent sensus, diu fluctuantes et dubii, exstructis aris caesisque hostiis, consulta numinum scitabamur,scitabamur, Lind.; citabantur, V. utrum nos per Assyriam reverti censerent, an praeter radices montium lenius gradientes, Chiliocomum prope Corduenam sitam ex improviso vastare: quorum neutrum extis inspectis, confore dicebatur.
8.5
Sedit tamen sententia, ut omni spe meliorum succisa, Corduenam arriperemus, et sextum decimum Kalendas Iulias promotis iam signis, progresso imperatore cum lucis exordio, fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quorum multitudo in tractibus est illis innumera, ideo simul incedens, ut constipatione densa feroces leonum frustrentur assultus.
8.6
Quidam arbitrabantur, Arsacen acArsacen et, Van der Hoeven (ac, Kellerbauer, Haupt); Saracenos, Val.; sacenae duces, V. duces adventare iam nostros, rumoribus percitos, quod imperator Ctesiphonta magnis viribus oppugnaret, non nulli Persas nobis viantibus incubuisse firmabant.
8.7
Ideo inter haec ita ambigua, nequid adversum accideret, revocantibus agmina classicis, in valle graminea prope rivum, multiplicato scutorum ordine in orbiculatam figuram metatis tutius quievimus castris. Nec enim ad usque vesperam, aere concreto, discerni potuit quidnam esset, quod squalidius videbatur.