Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 24

8.1 Has ob res ut solaretur anxios milites princeps, captives graciles suapte natura, ut omnes paene sunt Persae, et macie iam confectos, iussit in medium duci, nostrosque respiciens, En inquit quos Martia ista pectora viros existimant, deformes illuvie capellas et taetras, utque crebri docuerunt eventus, antequam manus conferant abiectis armis vertentes semet in fugam.
8.2 Quibus dictis remotisque captivis, super rerum summa consultabatur. Et multis ultro citroque dictitatis, cum reverti debere per loca qua venimus, plebs vociferaretur imprudens, resistebat intentius princeps, multis cum eo idcum eo id, Her.; cum eo, EG; cumineo, V. nequaquam fieri posse monstrantibus, per effusam planitiem pabulo absumpto et frugibus, vicorumque reliquiis exustorum inopia squalentibus ultima: quodque liquentibus iam brumae pruinis, omne immaduerat solum, et ruptisruptis, vulgo; raptis, V. riparum terminis aucti, inhorruere torrentes.
8.3 Eoeo, Lind.; ergo, EBG; ego, V. etiam ad difficultatem accedente negotii, quod per eas terras vapore sideris calescentes,calescentes, V; calescente, Momm.; calescentis, sugg. by Clark. muscarum et culicum multitudine referta sunt omnia, earumque volatu dies et astrorum noctu micantium facies obumbratur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme