Book 24
6.8
Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum turmas, itaturmas ita, Clark; turmas sic, EBG; turma sit (-as sic, V3), V. confertas, ut lamminis cohaerenter aptaticohaerenter aptati, Clark; coaptati, vulgo; quae aptati, V. corporum flexus, splendore praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis crudis gestantes densius se commovebant. Post hos elephanti gradientium collium specie, motuque immanium corporum, propinquantibus exitium intentabant, documentis praeteritis formidati.
6.9
Hinc imperator catervis peditum infirmis mediuminfirmis medium, Lind.; firmis inmedium, V. inter acies spatium secundum Homericam dispositionem praestituit, ne locati priores, cedentesque deformiter, cunctos averterent secum, aut postsignani pone omnes reiecti centurias, nullo retinenteretinente, P, Lind.; renitente, BG; recinente, V. licentius verterent terga, ipse cum levis armaturae auxiliis, per prima postremaque discurrens.
6.10
Ergo ubi vicissim contiguae se cernerent partes, cristatis galeis corusci Romani, vibrantesque clipeos, velut pedis anapaesti praecinentibus modulis, lenius procedebant, et praepilatis missilibus per procursatores principiis pugnae temptatis, excita undique humus rapido turbine portabatur.