Book 24
1.6
Exin dierum quattuor itinere levi peracto vespera incedente, cum expeditis mille impositis navibus, Lucillianus comes imperatuimperatu, Novák, Her.; imperio, Val.; imperiti a = principis, V. principis mittitur Anathan munimentum expugnaturus, quod (ut pleraque alia) circumluitur fluentis Euphratis. Et navibus (ut praeceptum est) per opportuna dispersis, insula obsidebaturinsula obsidebatur, transposui; obs. ins., Clark, with lac. after obs. c.c. nebulosa nocte obumbrante impetum clandestinum.
1.7
Sed postquam advenit lux certa, aquatum quidam egressus, visis subito hostibus, ululabili clamore sublato, excitos tumultuosis vocibus propugnatores armavit. Et mox aa, added by C. F. W. M.; ex, by Her.; V omits. specula quadam altissima explorato situ castrorum, quam ocissime cum duarum praesidio navium, amnem supermeat imperator, pone sequentibus navigiis multis, quae obsidionales machinas advehebant.
1.8
Iamque muris propinquans, cum non absque discriminibus multis consideraret esse certandum, sermone cum leni tum aspero et minaci, hortabatur ad deditionem defensores, qui ad colloquium petito Ormizda, promissis eius et iuramentis illecti, multa sibi de lenitudine Romana spondebant.