Book 24
5.2
Erat etiam in hac eadem regione extentum spatium et rotundum, loricae ambitu circumclausum, destinatas regiis voluptatibus continens feras, cervicibus iubatis leones, armisque hispidos apros, et ursos (ut sunt Persici) ultra omnem rabiem saevientes, et alia lecta immania corpora bestiarum: quas omnes diffractis portarum obicibus, equites nostri venatoriis lanceis et missilium multitudine confoderunt.
5.3
Quae locaquae loca, Lind.; quo loco, V. pinguiapinguia, Petschenig; pingui, V. satis etsatis et, Her.; situ et, G; sitas et, V. cultu, quibusqui bus, G; quibus, V; dives, Momm. Coche (quam Seleuciam nominant) haut longius disparatur, ubi vallatis opere tumultuario castris, et exercitu omni per aquarum et pabuli opportuna biduo recreato, antegressus cum procursatoribus princeps, et civitatem desertam collustrans, a Caroa Caro, Lind.; a Severo, Gardt.; Vero, Val.; sacro, VEBG. principe quondam excisam, in qua perpetuus fons stagnum ingens eiectat, in Tigridem defluens, corpora vidit suffixa patibulis multa necessitudinum eius, quem prodidisse civitatem Pirisaboram rettulimus supra.