Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 24

1.3 Deinde ut hostibus (si erupissent usquam) vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse, Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, opportunis in locis castra metandi, armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi convenissetconvenisset, Her.; usu venisset, Val.; ubi venisset, V. plures aestimarentur aut pauci.
1.4 Sarcinas vero et calones et apparationem imbellem, impedimentorumque genus omne inter utrumque latus instituit procedentium ordinatim, nequa vi subita raperentur (ut saepe contigit) improtecta. Classis autem licet per flumen ferebatur assiduis flexibus tortuosum, nec residere nec praecurrere sinebatur.
1.5 Emenso itaque itinere bidui, prope civitatem venimus Duram desertam, marginibus amnis impositam. In quo loco greges cervorum plures inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus inlisiinlisi, Her.; elisi, G; insae, V. remorum, ad satietatem omnes paverunt; pars maxima natatu assueta veloci, alveo penetrate, incohibili cursu evasit ad solitudines notas.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme