Book 24
4.8
Et duarum incolae civitatum, quas amnes amplexi faciunt insulas, parva sui fiducia trepidi, ad Ctesiphontis moenia se contulerunt, pars perpars per, G; pars, EB; par siluarum, V. silvarum densa, alii per paludes vicinas, alveis arborum cavatarum invecti, ad unicum auxilium et potissimum itineris longi, quod supererat, dilabuntur, ulteriora petituri terrarum.
4.9
E quibus resistentes aliquos nostri milites trucidabant, ipsi quoque lintribus et cymbis per varia discurrentes, captivos alios subinde perducebant. Id enim erat librata ratione dispositum, ut, dum copiae pedestres muros oppugnant, equestres turmae divisae per globos, abigendis insisterent praedis: hocque proviso, nullo provincialium damno, miles visceribus hostium pascebatur.
4.10
Iamque imperator munitummunitum, added by Pet.; V omits. muris duplicibus oppidum, ordine circumdatum trino scutorum, spe patrandi incepti, maximis viribus oppugnabat. Sed ut erat necessarius appetitus, ita effectu res difficillima. Nam accessus undique rupibus anfractu celsiore discissis, flexuosisque excessibus ob periculum anceps, adeundi copiam denegabat, maxime quoniamquoniam, G; cum, V. turres crebritate et altitudine formidandae, montem saxeum arcis naturaliter editum, aequabant, et proclivis planities flumini imminens, propugnaculorum firmitate muniebatur.