Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 24

3.7 Ut imperatorem decet, ego solus confecto tantorum munerum cursu, moriar stando, contempturus animam quam mihi febricula eripiet una, aut certe discedam; nec enim ita vixi, ut non possim aliquando esse privatus. Praeque me fero et laetor, ductores spectatissimos esse nobiscum, perfectos bellicarum omni genere doctrinarum.
3.8 Hac modesta imperatoris oratione, inter secunda et aspera medii, miles pro tempore delenitus, assumpta cum meliorum exspectatione fiducia, regibilem se fore pollicitus et morigerum, cunctorum adspirante consensu, auctoritatem eius sublimitatemque cordis extollebat in caelum, quod cum vere atque ex animo dicitur, solet armorum crepitu leni monstrari.
3.9 Repetitis post haec tentoriis, pro copia rei praesentis victu se recreavit et quiete nocturna. Animabat autem Iulianus exercitum, cum non per caritates, sed per inchoatas negotiorum magnitudines deieraret assidue: Sic sub iugum mitteret Persas, ita quassatum recrearet orbem Romanum. Ut Traianus fertur aliquotiens iurando dicta consuesse firmare Sic in provinciarum speciem redactam videam Daciam; sic pontibus Histrum et Euphratem,et Euphratem, ABG (-ten, G), Bent.; glacie perfidum, Her. (cf. Flor. iii. 4, 5); ut Aufidum, Clark; aufidum, V. superem, et similia plurima.
3.10 Post haec decursis milibus passuum quattuordecim, ad locum quendam est ventum arva aquis abundantibus fecundantem, quo itinere nos ituros Persae praedocti, sublatis cataractis undas evagari fusius permiserunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme