Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 24

2.17 Aemilianus enim testudine lapidea tectam successerat portam, sub qua tutus et latens, dum moles saxeas detegunt hostes, urbem nudatam irrupit, Iulianus vero locum patentem aggressus, obumbrata caeli facie fragmentis montium et missilibus aegre repulsus, abscessit.
2.18 His raptim ac tumultuarie agitatis, cum operositas vinearum et aggerum impeditissimainpaeditissima a, V; a omitted by G. ceteris urgentibus cerneretur, machinam quae cognominatur helepolis, iussit expeditius fabricari, qua (ut supra docuimus) rexrex, G; est, WB (deleted by Novák); ex, V (est, V3. usus Demetrius, superatis oppidis pluribus, Poliorcetes appellatus est.
2.19 Ad hanc molem ingentem, superaturam celsarum turrium minas, prohibitores oculorum aciem intentius conferentes, itidemque instantiam obsidentium perpensantes, subito vertuntur ad preces, circumfusique per turres ac moenium minas, et fidem Romanam pansis manibus protestantes, vitam cum venia postulabant.
2.20 Cumque cessasse opera et munitores nihil temptare viderent ulterius, quod quietis erat indicium certum, copiam sibi dari conferendi sermonis cum Ormizda poscebant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme