Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 24

2.12 Quae vixdum ambigua luce, defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris, continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens, tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod ee, Clark; a, EG; aeseptem trioni, V. septemtrione, id quodquod, added in G; V omits. rotunditati defuerat,defuerat, Clark; deerat, G; idem erat, V. in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum, bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.
2.13 Iamque ferocior miles, pervasa urbe quam viderat vacuam, adversus oppidanos ab arce multimoda tela fundentes, acri contentione pugnabat. Cum enim idem prohibitores catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus erigebant fortiter tensos tenses , quibus panda utrimque surgentia cornua ita lentius flectebantur, ut nervi digitorum acti pulsibus violentis, harundines ferratas emitterent, quae corporibus illisae contrariis, letaliter figebantur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme