Book 24
1.1
Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore impetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem imponendum maturius credens, restrictarestricta, Clark; contracta, Novák; extracta, V. quiete nocturna, itinerarium sonare lituos iubet et praestructiset praestructis, Clark (cf. e before difficultates (see note 3)); praestructisque, G; praestrictis, V. omnibus quae difficultatese difficultates, V; e del V2 arduae belli poscebant, candente iam luce, Assyrios fines ingressus, celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus, aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.
1.2
Utque ductor usu et docilitate firmatus, metuens ne per locorum insolentiam insidiis caperetur occultis, agminibus incedere quadratis exorsus est. Excursatores quidem quingentos et mille sensim praeire disposuit, qui cautius gradientes ex utroque latere, itidemque a fronte, nequis repentinus irrueret, prospectabant. Ipse vero medios pedites regens, quod erat totius roboris firmamentum, dextra legiones aliquas cum Nevitta, supercilia fluminis praestringere iussit Euphratis. Cornu vero laevum cum equitum copiis Arintheo tradidit et Ormizdae Ormisdae , ducendum confertius, per plana camporum et mollia. Agmina vero postrema Dagalaifus cogebat et Victor, ultimusque omnium Osdruenae dux Secundinus.