Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 23

3.5 Cuius atrocitate mali perculsus, ilico (ut ante cogitaverat) triginta milia lectorum militum eidem commisit Procopio, iuncto ad parilem potestatem Sebastiano comite ex duce Aegypti, eisdemque praecepit, ut intra Tigridem interim agerent, vigilanter omnia servaturi, nequid inopinum ex incauto latere oreretur, qualia multa saepe didicerat evenisse, mandabatque eis ut (si fieri potius posset), regi sociarentur Arsaci, cumque eo per Corduenam et Moxoenam, Chiliocomo uberi Mediae tractu, partibusque aliis praestricto cursu vastatis, apud Assyrios adhuc agenti sibi concurrerent, necessitatum articulis adfuturi.
3.6 His ita ordinatis, ipse exitu simulato per Tigrim,Tigrim, NBG; Tigridem, Gardt.; Tigrum, V quod iter etiam re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus, et quieta nocte emensa, mane iumentum quo veheretur ex usu poposcit, oblatusque ei equus Babylonius nomine, ictu torminumtorminum, Bent.; torminis, C2BG; tormini, V. consternatus, dum dolorum impatiens volvitur, auro lapillisque ornamenta distincta conspersit. Quo ostento laetior exclamavit, plaudentibus proximis, Babylona humi procidisse ornamentis omnibus spoliatam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme