Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 23

6.67 Agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otiumest otium, V; tr. by BG. est voluptabile, nulli finitimorum molesti. Caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda, leniumque ventorum commodissimus flatus, et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris, velut quaedam vellera molientes, ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, ad usus nobilium antehac,nobilium antehac, transposui, c.c. nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.
6.68 Ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris vitae cultores, vitantes reliquorum mortalium coetus. Cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes, ut apud se tradentes gignentia, nihil ipsi comparent adventicium.
6.69 Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis sufficiens navibus, Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem, eodem vocabulo dictitatum. Abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde naviganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme