Book 23
6.65
Hanc itaque planitiem undique prona declivitate praeruptam, terrasque lato situ distentas, duo famosi nominis flumina Oechardes Oechartis et Bautis lentiore meatu percurrunt. Et dispar est tractuum diversorum ingenium: hic patulum alibi molli devexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.
6.66
Incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, ee, G; V omits. quibus AnthropophagiAnthropophagi, Haupt; Alitrophagi, EG, Her.; alitro fagi, V. et Annibi Anibi et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. Exortum vero solis suspiciunt Rabannae et Asmirae, et Essedones omnium splendidissimi, quibus Athagurae Athagorae Athagorae, V; Athagurae, Gardt. from Ptol. ab occidentali parte cohaerent et Aspacarae.Aspacarae, N2; Asparata, V; Aspacara, Gardt., cf. Ptol. Baetae vero australi celsitudine montium inclinati, urbibus licet non multis, magnis tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et Aspacara Asparata et Sera nitidae sunt et notissimae.