Book 23
6.62
Et gentes quidem variae hos incolunt tractus, quas nunc recensere, alio properans, superfluum puto. Illud tamen sciendum est, inter has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios, ut Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit vates Homerus in hoc versu γλακτοφάγων Ἀβίων τε δικαιοτάτων ἀνθρώπων.
6.63
Inter flumina vero multa, quae per has terras vel potioribus iungit natura, vel lapsu ipsoipso, Kellerbauer; proprio, Bent., Novák; suopte, Kell., Madvig; post, V. trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et Daicus. Civitates autem non nisi tres solas habere noscuntur, Aspabota et Chauriana et Saga.
6.64
Ultra haec utriusque Scythiae loca, contra orientalem plagam in orbis speciem consertae, celsorum aggerum summitates ambiunt Seras, ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis adnexos annexes , a septentrione et orientali nivosaenivosae, G; vastae, E; pruinosae, Her.; vosae, V. solitudini cohaerentes: qua meridiem spectant ad usque Indiam porrectos et Gangen. Appellantur autem ibidemIbidem, Mannert; idem, V. montes Anniba et Auzacium Nazavicium Nazavicium, V; Auzacium, Gardt. from Ptolemy. et Asmira et Emodon et Oporocorra Opurocorra .Opurocarra, V; Oporocorra, Gardt.