Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 23

6.41 Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite, aquarumque copia iucundissima. Amnes quippe multi per eam ante dictum influuntinfluunt, vulgo; defluunt, Novák; fluunt, MV. sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.
6.42 Oppida vero mediterranea sunt ampliora—incertum enim qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne—inter quae Persepolis est clara et Ardea et Obroatis Habroatis atque Tragonice. Insulae vero visuntur ibi tres tantum, Tabiana et Fara et Alexandria.
6.43 His propinquant Parthyaei, siti sub aquilone, colentes nivales terras et pruinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris abundantior: et haec potiora residuis sunt oppida: Oenunia, Moesia, Charax, Apamia, Artacana et Hecatompylos a cuius finibus per Caspia Caspai litora ad usque portarum angustias stadia quadraginta numerantur et mille.
6.44 Feri suntferi sunt, tr. by Her.; sunt fere, MV (repeating sunt after habitatores; del V2. illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces, eosque ita certamina iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam. Excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme