Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 23

6.31 Abundat itaqueabundat itaque, Madvig, Novák; a. aeque, G; abundantia que, V. civitatibus ditibusditibus, Haupt; pinguibus, Damsté; insignibus, Walter; quibus, V, del. Novák. Media, et vicis in modum oppidorum exstructis, et multitudine incolarum. Utque absolute dicatur, uberrimum est habitaculum regum.
6.32 In his tractibus Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta studiisque, quoniam huc hue incidimus, pauca conveniet expediri. Magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato, hagistiamhagistiam, Wagner; machagistiam, V. esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus, Darei pater.
6.33 Qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu, rationes mundani motus et siderum, purosque sacrorum ritus (quantum colligere potuit) eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura, per suam quisque progeniem, posteris aetatibus tradunt.
6.34 Ex eo per saecula multa ad praesens, una eademque prosapia, multitudo multitude creata deorum cultibus dedicatur. Feruntque (si iustum est credi), etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam (ut faustam) praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme