Book 23
6.13
Utque geographici stili formarunt, hac specie distinguitur omnis circuitus ante dictus. Ab arctoo cardine usque ad Caspias portas, Cadusiis conterminat et Scytharum gentibus multis miultis et Arimaspis hominibus luscis et feris. Ab occidua plaga contingit Armenios et Niphaten et in Asia sitos Albanos, Mare Rubrum et Scenitas Arabas quos Saracenos posteritas appellavit: Mesopotamiam sub axe meridiali despectat: orienti a fronte contrarius ad Gangen extenditur flumen, quod Indorum intersecans terras, in pelagus eiectatur australe.
6.14
Sunt autem in omini Perside, hae regiones maximae, quas vitaxae (id est magistri equitum) curant, et reges et satrapae—nam minores plurimas recensere difficile est et superfluum—Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania maior, Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae, Scythia infra Imaum etinfra Imaum et, added by Gardt., cf. Ptol. vi. 1; V omits. ultra eundem montem, Serica, Aria, Paropanisadae, Drangiana, Arachosia et Gedrosia.
6.15
Citra omnes propinqua est nobis Assyria, celebritate et magnitudine et multiformi feracitate ditissima. Quae per populos pagosque amplos diffusa quondam et copiosos, ad unum concessit vocabulum et nunc omnis appellatur Assyria, ubi inter bacarum vulgariumque abundantiam frugum, bitumen nascitur prope lacum nomine Sosingiten, cuius alveo Tigris voratus, fluensque subterraneus, percursis spatiis longis emergit.