Book 23
6.10
Nunc locorum situm (quantum ratio sinit), carptim breviterque absolvam. Hae regiones in amplitudines diffusae longas et latas, ex omni latere insulosum et celebre, Persicum ambiunt mare, cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, utut, added by EAG; V omits. ex Harmozonte, Carmaniae promuntorio, contra oppositum aliud promuntorium, quod appellant incolae Maces, sine impedimento cernatur.
6.11
Quibus angustiis permeatis, cum latitudo patuerit nimis extensa, aequaaequa, Pet.; vacua, Her.; qua, V. navigatio ad usque urbem Teredona porrigitur, ubi post iacturas multiplices pelago miscetur Euphrates, omnisque sinus dimensione litorea in numerum viginti milium stadiorum velut spatio detornato, finitur, cuius per oras omnes oppidorum est densitas et vicorum, naviumque crebri discursus.
6.12
Ergo permeatis angustiis ante dictis venitur ad CarmaniaeCarmaniae, Bent., Gardt.; Armeniae, EBG; armeme, V, armeniae, V3. sinum orienti obiectum. Inde longoinde longo, added by Her.; obiectum intervallo, V. intervallo cantichus Canthicus nomine panditur sinus australis, haut procul inde alius, quem vocant ChalitenSachaliten, Ptolemy. occiduo obnoxius sideri. Hinc praestrictis pluribus insulis, e quibus paucae sunt notae, Indorum mari iunguntur oceano, qui ferventem solis exortum suscipit omnium primus, ipse quoque nimium calens.