Book 23
5.22
Ad summam polliceor universis, rebus post haec prospere mitigatis, absque omni praerogativa principum, qui quod dixerint vel censuerint, pro potestate auctoritatis iustum esse existimant, rationem me recte consultorum vel secus, siquis exegerit, redditurum.
5.23
Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona,bona et, tr. by G. aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri, et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
5.24
Conclusa oratione ad hunc gratissimum finem, ductoris gloria proeliator miles exsultans, speque prosperorum elatior, sublatis altius scutis, nihil periculosum fore vel arduum clamitabat, sub imperatore plus sibi laboris quam gregariis indicente.
5.25
Maxime omnium id numeri Gallicani fremitu laetiore monstrabant, memores aliquotiens eo ductante, perque ordines discurrente, cadentes vidisse gentes aliquas alias supplicantes.
6.1
Res adigit huc prolapsa ut in excessu celeri situm monstraremonstrarem, Bent.; monstrare, V. Persidis, descriptionibusdescriptionibus, Pet.; descriptoribus, V. gentium curiose digestis, indigenstis in, Pet.; digestum e, AG; digestis, V. quibus aegre vera dixere paucissimi. Quod autem erit paulo prolixior textus, ad scientiam proficiet plenam. Quisquis enim affectat nimiam brevitatem ubi narrantur incognita non quid signatius explicet, sed quid debeat praeteriri, scrutatur.