Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 23

5.8 Ubi cum pro ingenita pietate consecrato principi parentasset, pergeretque ad Duram (desertum oppidumoppidulum, Her. c.c.; oppidum, V. ) procul militarem cuneum conspicatus, stetit immobilis, eique dubitanti quid ferrent, offertur ab eis immanissimi corporis leo, cum aciem peteret, multiplici telorum iactu confossus. Quo omine velut certiore iam spe statusspe status, Val.; spe elatus, Kiessling; spectatos, V. prosperiorisprosperiorum, Kiessling; prosperioris, V. elatus, exsultantius incedebat, sed incerto flatuflatu, Kiessling, H. Michael; fato, W2G; fatu, V. fortunae, aliorsum prorupit eventus. Obitus enim regis portendebatur, sed cuius, erat incertum.
5.9 Nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum, maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem, veram quidem, sed non minus ambiguam: aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.
5.10 Etrusci tamen haruspices qui comitabantur gnarosgnaros, Momm.; gnari, EAG; gnarus, V. prodigialium rerum, cum illis procinctum hunc hune saepe arcentibus, non crederetur, prolatis libris exercitualibus, ostendebant signum hoc esse prohibitorium, principique aliena licet iuste invadenti, contrarium.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme