Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 23

4.6 Cum igitur ad concertationem fuerit ventum,fuerit ventum, tr. by Novák, c.c. (cf. xxiii. 5, 21). lapide rotundo fundae imposito, quaterni altrinsecus iuvenes repagula quibus incorporati sunt funes, explicantes retrorsus, stilum paene supinum inclinant: itaque demum sublimis adstans magister, claustrum quod totius operis continet vincula, reserat malleo forti perculsum,perculsum, Haupt; percussum, EG; perclausum, VWB (perclusum, V2). unde absolutus ictu volucri stilus, et mollitudine offensus cilicii, saxum contorquet, quicquid incurrerit collisurum.
4.7 Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme