Book 23
1.1
Haec eo anno (utut, added by BG; V omits. praetereamus negotiorum minutias) agebantur. Iulianus vero iamiam, added by Bent. tertiotertio, Her. c.c.; ter, V. consul, adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias, quater ipse amplissimum inierat magistratum et videbatur novum adiunctum esse Augusto privatum, quod post Diocletianum et Aristobulum, nullus meminerat gestum.
1.2
Et licet accidentium varietatem sollicita mente praecipiens, multiplicatos expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam tamen ubique dividens,dividend, Val.; diffundens, Bent.; diffidens, V.; perhaps diffindens. imperiique sui memoriam, magnitudine operum gestiens propagare, ambitiosum quondam apud Hierosolymam templum, quod post multa et interneciva certamina, obsidente Vespasiano, posteaque Tito, aegre est expugnatum, instaurare sumptibus cogitabat immodicis, negotiumque maturandum Alypio dederat Antiochensi qui olim Britannias curaverat pro praefectis.
1.3
Cum itaque rei idem fortiter instaret Alypius, iuvaretque provinciae rector, metuendi globi flammarum prope fundamenta crebris assultibus erumpentes, fecere locum exustis aliquotiens operantibus inaccessum, hocque modo elemento destinatius repellente, cessavit inceptum.