Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 22

16.22 Hinc Anaxagoras lapides e caelo lapsuros et putealem limum contrectans, tremores futuros futures praedixerat terrae. Et Solon sententiis adiutus Aegypti sacerdotum sacredotum , latis iusto moderamine legibus, Romano quoque iuri maximum addidit firmamentum. Ex hisIesus (ihs) added by A. de Gutschmidt. fontibus per sublimia gradiens, sermonum amplitudine Iouis aemulus Platon,Platon, Val.; non, V (retained by A. de G.). visa Aegypto militavit sapientia gloriosa.
16.23 Homines autem Aegyptii plerique subfusculi sunt et atrati, magisque maestiores, gracilenti et aridi, ad singulos motus excandescentes, controversi et reposcones acerrimi. Erubescit apud eos siqui non infitiando tributa, plurimas in corpore vibices ostendat. Et nulla tormentorum vis inveniri adhuc potuit, quae obdurato illius tractus latroni invito elicere potuit, ut nomen proprium dicat.
16.24 Id autem notum est (ut annales veteres monstrant), quod Aegyptus omnis sub avitisavitis, Pet. in Index; amicis, V. erat antea regibus, sed superatis apud Actium bello navali Antonio et Cleopatra, provinciae nomen accepit, ab Octaviano Augusto possessa. Aridiorem Libyam supremo Apionos regis consecuti sumus arbitrio, Cyrenas cum residuis civitatibus Libyae Pentapoleos, Ptolomaei liberalitate suscepimus. Evectus longius ad ordinem remeabo coeptorum.
← Previous 59 / 59

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme