Book 22
16.11
Quod cum hi die quodamhi die quodam, Momm in die quodam, vulgo; in die quidam, V (by a new scribe); nimium quantum petituri venissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum eisdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mari solo propinquante,mari solo propinquante, Her.; mare solo propinquanti, V. terrae sunt vindicata; equorumqueequorumque, Her.; quocumque, V. cum vehiculo ingressa riseratriserat, Her.; erat, V. Rhodios, insularum non continentis portorium flagitantes.
16.12
His accedunt altis sufflata fastigiis templa, inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnatis amplissimus, et spirantibus signorum figmentis, et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat.
16.13
In quo bybliothecae fuerunt inaestimabiles: et loquitur monumentorum veterum concinens fides, septingenta voluminum milia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis composita, bello Alexandrino, dum diripitur civitas, sub dictatore Caesare conflagrasse.