Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 22

16.8 Inibi aurae salubriter spirant, etspirant et, Clark; spirant, Novák; spirantes, V. aer estaer est, Clark; aer, N2BG; aer saepe, Novák; spirantes saepe tranquillus, V. tranquillus et clemens atque, ut periculum docuit, per varias collectum aetates, nullo paene die incolentes hanc civitatem solem serenum non vident.
16.9 Hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus affligeret antehac navigantes discriminibus plurimis, excogitavit in portu Cleopatra turrim excelsam, quae Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi navibus nocturna suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago venientes vel Libyco, per pandas oras et patulas,patulas, Gruter from cod. Fauchetti; peculas (lac. of 8 letters at end of page), V. montium nullas speculas vel collium signa cernentes, harenarum illisae glutinosae mollitiae frangerentur.
16.10 Haec eadem regina heptastadium sicut vix credenda celeritate, ita magnitudine mira construxit, ob causam notam et necessariam. Insula Pharos, ubi Protea cum phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inflatius, a civitatis litore mille passibus disparata, Rhodiorum erat obnoxia vectigali.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme