Book 22
15.19
Trochilus avicula brevis, dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius irritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis. Quod factum contuens enhydrus,enhydrus, Salmasius; hydrus hicheumonis, V. ichneumonis genus, oris aditum penetrat alite praevia patefactum, et populato ventre, vitalibus dilancinatis erumpit.
15.20
Audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit, timidissimum; et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos, nullo vesci dicitur cibo.
15.21
Hippopotami quoque generantur in illis partibus, ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidosbifidos unguis habentes, Clark; bifidas habentes ungulas, Lind.; unguii habentes omitted by V. unquis habentes, caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet.
15.22
Inter arundines celsas, ut squalentes nimia densitate, haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia, ad segetes depascendas egreditur. Cumque iam coeperit redire distenta, aversis vestigiis distinguit tramites multos, ne unius plani itineris lineas insidiatores secuti, repertum sine difficultate confodiant.
15.23
Item cum aviditate nimia extuberato ventre pigrescit, super calamos recens exsectos femora convolvit et crura, ut pedibus vulneratis cruor egestus saginasagina distentum, G; inadestemtum, V. distentum faciat levem: et partes saucias caeno oblinit quam diu in cicatrices conveniant plagae.