Book 22
15.12
Inter quas duae sunt clarae, Meroe et Delta, a triquetrae litterae forma hoc vocabulo signatius appellata. Cum autem sol per Cancri sidus coeperit vehi, augescens ad usque transitum eius in Libram,After libram V2 adds a second eius in margin, put after diebusque by BG, deleted by W2A. diebusque centum sublatius fluens, minuitur postea, et mitigatis ponderibus aquarum, navibus antea pervios equitabiles campos ostendit.
15.13
Abunde itaque luxurians ita est noxius, ut infructuosus, si venerit parcior: gurgitum enim nimietate umectans diutius terras culturas moratur agrorum, parvitate autem minatur steriles segetes. Eumque nemo aliquando extolli cubitis altius sedecim possessor optavit. Et si inciderit moderatius, aliquotiens iactae sementes in loco prae-loco prae-, Her.; loquore pinguis, V. pinguis cespitis cum augmento fere septuagesimo renascuntur: solusque fluminum auras nullas exspirat.exspirat, Her.; inspirat, V.
15.14
Exuberat Aegyptus etiam pecudibus multis, inter quas terrestres sunt et aquatiles, aliaeque humi et in humoribus vivunt, unde ἀμφίβιοι nominantur. Et in aridis quidem capreoli vescuntur et bubali et spinturnicia omni deformitate ridicula, aliaque monstra quae enumerareenumerare, C. F. W. M.; dinumerare, Novák; nunc d., Her.; numerare, V, Heilm. non refert.