Book 22
14.7
Super qua re pauca conveniet expediri. Inter animalia antiquis observationibus consecrata, Mnevis et Apis sunt notiora: Mnevis Soli sacratur, super quo nihil dicitur memorabile; sequens Lunae. Est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post vivendi spatium praestitutum, sacro fonte immersus e vita abierit (nec enim ultra eum trahere licet aetatem, quam secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum), necatur choragio pari,choragio pari, Haupt; eadem hora et, Val.; horago arei, V. bos femina, quae eiquae ei, add. Salmasius, Val.; V omits. inventa cum notis certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et si omnibus signis consummatus reperiri potuerit, duciturducitur, E, Lind.; defertur, BG; dicitur, V. Memphim, urbem praesentia frequentipraesentia frequenti, Her.; frequentedpraesentiaque, Val.; praesentiam praesentiam, V, frequentia praesentiam, V2. numinis Aesculapii claram.
14.8
Cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis, signasigna, EBG; omina (cf. Sol.), Her.; ima, Clark; siina, V (sima, V2, signa, V3). rerum futurarum dicitur demonstrare, et adeuntes quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem (sicut lectum est) aversatus portenderat paulo post eventura.