Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 22

13.3 Ferebatur autem licet rumore levissimo, hac ex causa conflagrasse delubrum,delubrum, Bent.; delublum, V (corr. by contemporary hand). quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus ferre,ferre, Clark, c.c.; afferre, BG; efferre, V. ante pedes statuit simulacri sublimes,sublime, Corn.; sublimis, Pet.; accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa, cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignisque aridis nutrimentis, omne quicquid contingi potuit (licet erectaerecta, Her. (from erecti before omne, V). discretum celsitudine) concremarunt.
13.4 Eo anno sidere etiam tum instante brumali, aquarum incessit inopia metuenda, ut et rivi cassescerentcassescerent, Haupt; iri vicasse soerent, V. quidam, et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea restituti sunt.
13.5 Et quartum nonasquarto nonas Decembres, G; quarto (lac. of 5 or 6 letters) Decembrium, A; quartum Decembres, V. Decembres, vergente in vesperam die, reliqua Nicomedia collapsa est terrae motu, itidemque Nicaeae portio non mediocris.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme