Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 22

12.2 Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarumefferatarum, Eyssen.; efferarum, EBG; effetarum, V. gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
12.3 Quae maximis molibus festinari cernentes, obtrectatores desides et maligni, unius corporis permutationem tot cieretot ciere, Clark; tot cieri, EAG; tot cier, V (cieri, V3). turbas intempestivas, indignum et perniciosum esse strepebant, studium omne in differendo procinctu ponentes. Et dictitabant, his praesentibus quos audita referre ad imperatorem posse rebantur, eum ni sedatius ageret in immodicain immodica, Corn.; in modica, Momm.; V omits in. rerum secundarum prosperitate, velut luxuriantes ubertate nimia fruges, bonis suis protinus occasurum.
12.4 Et haec diu multumque agitantes, frustra virum circumlatrabant immobilem occultis iniuriis, ut Pygmaei vel Thiodamas agrestis homo LindiusLindius, Lind.; lidius (from adius), V. Herculem.
12.5 Ille tamen ut maioris praeter ceteros spiritus, nihilo lentius magnitudinem expeditionis secum commentans, in praeparandis congruis operam navabat enixam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme