Book 22
11.5
His efferatis hominum mentibus, Georgius quoque ipse grave accesserat incentivum, apud patulas aures Constantii multos exinde incusans ut eius recalcitrantes imperiis, professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum suadet et lene, ad delatorum ausa feralia desciscebat.
11.6
Et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium, quod in urbe praedicta aedificia cuncta soloSerapio or Bucolo, Reinesius; salo, Pet.; solo, V. cohaerentia, a conditore Alexandro magnitudine impensarum publicarum exstructa, emolumentis aerarii proficere debent ex iure.
11.7
Ad haec mala id quoque addiderat, unde paulo post actusactus, Kiessling; trusus, G; eius, V. est in exitium praeceps. Reversus ex comitatu principis cum transiret per speciosum Genii templum, multitudine stipatus ex more, flexis ad aedem ipsam luminibus Quam diu inquit sepulcrum hoc stabit? Quo audito, velut fulmine multi perculsi, metuentesque ne illud quoque temptaret evertere, quicquid poterant in eius perniciem clandestinis insidiisinsidiis, added in G; V omits. concitabant.
11.8
Ecce autem repente perlato laetabili nuntio, indicante exstinctum Artemium, plebs omnis elata gaudio insperato, vocibus horrendis infrendens, Georgium petit, raptumque diversis mulcandi generibus proterens et conculcans, divaricatislac. indicated by Clark after divaricatis c.c., interfecit, added by Novák; no lac. in V. pedibus, interfecit.lac. indicated by Clark after divaricatis c.c., interfecit, added by Novák; no lac. in V.