Book 22
10.1
Ibi hiemans ex sententia, nullis interim voluptatiumvoluptatium, C2; voluptatum, AG; voluptatis, Val.; voluptatibus, V. rapiebaturrapiebatur, vulgo; pariebatur, V. illecebris, quibus abundant Syriae omnes, verum per speciem quietis, iudicialibus causis intentus, non minus quam arduis bellicisque, distrahebatur multiformibus curis, exquisita docilitate deliberans,deliberans, Corn.; librans, BG; liberans, V. quibus modis suum cuique tribueret, iustisque sententiis, et improbi modicis coercerentur suppliciis, et innocenteset innocentes, added by G; et innoxii, Her. fortunis defenderentur intactis.
10.2
Et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque iurgantium coleret, tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit, ob religionem vel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse.
10.3
Iudicium enim hoc est optandum et rectum, ubi per varia negotiorum examina, iustum distinguiturdistinguitur, Novák; id est, V. et iniustum; a quo ille ne aberraret, tamquam scopulos cavebat abruptos. Hoc autem ideo assequi potuit, quod levitatem agnoscens commotioris ingenii sui, praefectis proximisque permittebat, ut fidenter impetus sues aliorsum tendentes atqueatque, Kellerbauer, Corn., Pet.; ad quae, G. decebat, monitu opportune frenarent; monstrabatque subindequae permittebat quae subinde (omitting ut fidenter monstrabat, supplied by G), V. se dolere delictis et gaudere correctione.