Thesauros Literature History Res Gestae

Res Gestae

Res Gestae Ammianus Marcellinus

Book 22

9.1 At prosperis Iulianus elatior, ultra homines iam spirabat, periclis expertus assiduis, quod ei orbem Romanum placide iam regenti, velut mundanam cornucopiam Fortuna gestans propitia, cuncta gloriosa deferebat et prospera, antegressis victoriarum titulis haec quoque adiciens, quod, dum teneret imperium solus, nec motibus internis est concitus, nec barbarorum quisquam ultra suos exsiluit fines: et populi omnes, aviditate semper insectari praeterita, ut damnosa et noxia, in laudes eius studiis miris accendebantur.
9.2 Omnibus igitur, quae res diversae poscebant et tempora, perpensa deliberatione dispositis, et militibus orationibus crebris,crebris, EBG; crebrius, Bent.; crebriis suspendioque, V. stipendioque competenti, ad expedienda incidentia promptius animatis, cunctorum favore sublimis, Antiochiam ire contendens, reliquit Constantinopolim incrementis maximis fultam: natus enim illic, diligebat eam ut genitalem patriam et colebat.
9.3 Transgressus itaque fretum, praetercursa ChalcedoneChalcedone, Bent.; calcedona, V. et Libyssa, ubi sepultus est Hannibal Poenus, Nicomediam venit, urbem antehac inclytam, ita magnis retro principum amplificatam impensis, ut aedium multitudine privatarum et publicarum, recte noscentibus regio quaedam urbis aestimaretur aeternae.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme