Book 22
8.47
Et constat ab ultimis nostri finibus maris, agminatim adad, deleted by Bent. hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis (qualiaqualia, Her.; quae, added by EG; V omits. sunt ibi densissima), securi voracium beluarum: nihil enim in Ponto huius modi aliquando est visum, praeter innoxios delphinas et parvos.parvos, EAV2, cf. Pliny, cited in note 1, p. 241; paucos, W2BG; pauos, V.
8.48
Quicquid autem eiusdem Pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subtervolvi credantur, nec per infidum et labile solum, gressus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium numquam mare sincerum, sed permixtum aquis amnicis temptat. Prolati aliquanto sumusaliquanto sumus, Her.; aliquorum, G; aliquantorsum, V. longius quam sperabamus, pergamus ad reliqua.
8.49
Accesserat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum, diu quidem speratum, sed dilationum ambage multiplici mutiplici tractum. Nuntiatum est enim per Agilonem et Iovium, postea quaestorem, Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos, auctores prodidisse turbarum, eisdemque vivis exustis (ut supra relatum est), omnes concessionem impetrasse delictorum et veniam.